- MONS Feretranus
- MONS FeretranusMonfeltro Italis, urbs Umbriae Episcopalis sub Archiepiscopo Urbinate, inde 20. mill. pass. in Occasum versus recedens, in monte, cum arce permunita, Ducatûs Urbinatis; quae et Leopolis, Italis San Leo, Procopio Feretrus: quod potius regionis nomen est, Ferrar. Baudrando Monte Feltre dicitur, et regiumcula est Italiae, in Ducatu Urbinate et ditione Pontificia, ad radices Apennini, iuxta Ariminum fluv. et confinia Romandiolae. Eius caput est Leopolis seu Fanum S. Leonis, urbs Episcopalis in monte excelso.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.